Caput XIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
- 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
- 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
- 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
- 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
- 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
- 7 Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
- 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
- 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
- 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
- 11 Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
- 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
- 13 Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
- 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
- 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
- 16 Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
- 17 Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
- 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
- 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
- 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cnam manducare.
- 21 Unusquisque enim suam cnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
- 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
- 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
- 24 et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
- 25 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
- 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
- 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
- 28 Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
- 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
- 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
- 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
- 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
- 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
- 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.