Caput IIIEpistola B. Joannis Apostoli Prima
- 1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
- 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
- 3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
- 4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.
- 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.
- 6 Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
- 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
- 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
- 9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
- 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
- 11 quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
- 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
- 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
- 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
- 15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
- 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
- 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
- 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
- 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
- 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
- 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
- 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
- 23 Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
- 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.