Caput VEpistola B. Joannis Apostoli Prima
- 1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
- 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
- 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.
- 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
- 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
- 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
- 7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.
- 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.
- 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
- 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
- 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est.
- 12 Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
- 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
- 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
- 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
- 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.
- 17 Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem.
- 18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
- 19 Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.
- 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
- 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.