Caput IILiber I Machabæorum
- 1In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin :
- 2 et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :
- 3 et Simonem, qui cognominabatur Thasi :
- 4 et Judam, qui vocabatur Machabæus :
- 5 et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus :
- 6 hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
- 7 Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?
- 8 Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
- 9 Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
- 10 Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
- 11 Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
- 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
- 13 Quo ergo nobis adhuc vivere ?
- 14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
- 15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
- 16 Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
- 17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus :
- 18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
- 19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus :
- 20 ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :
- 21 propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei :
- 22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via.
- 23 Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis :
- 24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram :
- 25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit :
- 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
- 27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
- 28 Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
- 29 Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum :
- 30 et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala.
- 31 Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
- 32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum,
- 33 et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
- 34 Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
- 35 Et concitaverunt adversus eos prælium.
- 36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
- 37 dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos.
- 38 Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
- 39 Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
- 40 Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
- 41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
- 42 Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege :
- 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
- 44 Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
- 45 Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :
- 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine.
- 47 Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum :
- 48 et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori.
- 49 Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
- 50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
- 51 et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
- 52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ?
- 53 Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.
- 54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
- 55 Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
- 56 Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem.
- 57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.
- 58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
- 59 Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
- 60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
- 61 Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
- 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
- 63 hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
- 64 Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
- 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
- 66 Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
- 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.
- 68 Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis.
- 69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
- 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.