Caput XXVLiber Primus Paralipomenon
- 1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
- 2 De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
- 3 Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
- 4 Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :
- 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
- 6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
- 7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
- 8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
- 9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
- 10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 12 Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 15 Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 16 Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 17 Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 20 Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 21 Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 23 Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 24 Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
- 31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.