Caput VILiber Primus Paralipomenon
- 1Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
- 2 Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
- 3 Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
- 4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
- 5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
- 6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
- 7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
- 8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
- 9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
- 10 Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
- 11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
- 12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
- 13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
- 14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
- 15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
- 16 Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.
- 17 Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.
- 18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
- 19 Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
- 20 Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
- 21 Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
- 22 Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
- 23 Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
- 24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
- 25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth
- 26 et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
- 27 Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
- 28 Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.
- 29 Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
- 30 Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
- 31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :
- 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
- 33 Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
- 34 filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
- 35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
- 36 filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
- 37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
- 38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
- 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
- 40 filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,
- 41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
- 42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
- 43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
- 44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
- 45 filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,
- 46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
- 47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
- 48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
- 49 Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.
- 50 Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
- 51 Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
- 52 Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
- 53 Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
- 54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
- 55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
- 56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
- 57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
- 58 Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
- 59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
- 60 De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
- 61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
- 62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
- 63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
- 64 Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
- 65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
- 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
- 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
- 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
- 69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
- 70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
- 71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
- 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
- 73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
- 74 De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
- 75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
- 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
- 77 Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :
- 78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
- 79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
- 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
- 81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.