Caput IEpistola B. Petri Apostoli Prima
- 1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
- 2 secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
- 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
- 4 in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
- 5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
- 6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
- 7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
- 8 quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
- 9 reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
- 10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
- 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
- 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
- 13 Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
- 14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
- 15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
- 16 quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
- 17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
- 18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
- 19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
- 20 præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
- 21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
- 22 animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
- 23 renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
- 24 quia omnis caro ut fnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fni : exaruit fnum, et flos ejus decidit.
- 25 Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.