Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima
- 1Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
- 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
- 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
- 4 suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
- 5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
- 6 Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
- 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
- 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
- 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
- 10 Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
- 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
- 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
- 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
- 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
- 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
- 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.