Caput VEpistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima
- 1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
- 2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
- 3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
- 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
- 5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
- 6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
- 7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
- 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
- 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
- 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
- 11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :
- 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
- 13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
- 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
- 15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
- 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
- 17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
- 18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
- 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
- 20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
- 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
- 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
- 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
- 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
- 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.