Caput VIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
- 1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
- 2 Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
- 3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
- 4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
- 5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
- 6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
- 7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
- 8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
- 9 quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
- 10 quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
- 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
- 12 Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
- 13 eamdem autem habentes renumerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
- 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
- 15 quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
- 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
- 17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
- 18 et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.