Caput VIIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
- 1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :
- 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
- 3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
- 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
- 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
- 6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
- 7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
- 8 Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
- 9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
- 10 Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cpistis ab anno priore :
- 11 nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
- 12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
- 13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
- 14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :
- 15 Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
- 16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
- 17 quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
- 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
- 19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
- 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
- 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
- 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
- 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
- 24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.