Caput XLiber Secundus Paralipomenon
- 1Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
- 2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
- 3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
- 4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
- 5 Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
- 6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
- 7 Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
- 8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
- 9 Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?
- 10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
- 11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
- 12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
- 13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
- 14 locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
- 15 Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
- 16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
- 17 Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
- 18 Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
- 19 Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.