Caput XIILiber Secundus Paralipomenon
- 1Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.
- 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)
- 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
- 4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
- 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
- 6 Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
- 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
- 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.
- 9 Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :
- 10 pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
- 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
- 12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
- 13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
- 14 Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
- 15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
- 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.