Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Secunda
- 1De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
- 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
- 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
- 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
- 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
- 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
- 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
- 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
- 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
- 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
- 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
- 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
- 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
- 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
- 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
- 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
- 17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
- 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.