Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
- 1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
- 2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
- 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
- 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
- 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
- 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
- 7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
- 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
- 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
- 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
- 11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
- 12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
- 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
- 14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
- 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
- 16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
- 17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
- 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
- 19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
- 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
- 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
- 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
- 23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
- 24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
- 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pnitentiam ad cognoscendam veritatem,
- 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.