Caput IVEpistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
- 1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
- 2 prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
- 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
- 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
- 5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
- 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
- 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
- 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.\ Festina ad me venire cito.
- 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
- 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
- 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
- 12 Tychicum autem misi Ephesum.
- 13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
- 14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
- 15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
- 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
- 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
- 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
- 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
- 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
- 22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.