Ad textum

Caput VICanticum Canticorum Salomonis

  1. 1<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
  2. 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
  3. 3 <Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
  4. 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
  5. 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
  6. 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
  7. 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
  8. 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
  9. 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
  10. 10 <Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
  11. 11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
  12. 12 <Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.