Caput XXVIILiber Deuteronomii
- 1Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
- 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
- 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
- 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :
- 5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
- 6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
- 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
- 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
- 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :
- 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
- 11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :
- 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
- 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
- 14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :
- 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
- 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.
- 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.
- 18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.
- 19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.
- 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
- 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.
- 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.
- 23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.
- 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.
- 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
- 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.