Caput IIILiber Ecclesiastes
- 1Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
- 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
- 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
- 4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
- 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
- 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
- 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
- 8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.
- 9 Quid habet amplius homo de labore suo ?
- 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
- 11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
- 12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ;
- 13 omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
- 14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
- 15 Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.
- 16 Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem :
- 17 et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
- 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
- 19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,
- 20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
- 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
- 22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?