Caput VIEpistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
- 1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
- 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
- 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
- 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
- 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
- 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
- 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
- 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
- 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
- 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
- 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
- 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
- 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
- 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
- 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
- 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
- 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
- 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
- 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
- 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
- 21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
- 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
- 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
- 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.