Caput XVLiber Esther
- 1Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
- 2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
- 3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
- 4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
- 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
- 6 et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
- 7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
- 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
- 9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
- 10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
- 11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
- 12 Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
- 13 Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
- 14 Accede igitur, et tange sceptrum.
- 15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
- 16 Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
- 17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
- 18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
- 19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.