Caput ILiber Exodus
- 1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
- 2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
- 3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
- 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
- 5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.
- 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
- 7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
- 8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
- 9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
- 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
- 11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
- 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
- 13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
- 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
- 15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
- 16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
- 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
- 18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
- 19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
- 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
- 21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
- 22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.