Caput XXVILiber Exodus
- 1Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
- 2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
- 3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
- 4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
- 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
- 6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
- 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
- 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
- 9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
- 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
- 11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
- 12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
- 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
- 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
- 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
- 16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
- 17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
- 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
- 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
- 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
- 21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
- 22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
- 23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
- 24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
- 25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
- 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
- 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
- 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
- 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
- 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
- 31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
- 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
- 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
- 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
- 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
- 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
- 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.