Caput XXXILiber Exodus
- 1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
- 3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
- 4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
- 5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
- 6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
- 7 tabernaculum fderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
- 8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
- 9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
- 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
- 11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
- 12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- 13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
- 14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
- 15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
- 16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
- 17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
- 18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.