Caput IVEpistola B. Pauli Apostoli ad Galatas
- 1Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
- 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
- 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
- 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
- 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
- 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
- 7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
- 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
- 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
- 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
- 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
- 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
- 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
- 14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
- 15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
- 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
- 17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
- 18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
- 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
- 20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
- 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
- 22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
- 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
- 24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
- 25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
- 26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
- 27 Scriptum est enim : Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
- 28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
- 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
- 30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
- 31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.