Caput XXXVIILiber Genesis
- 1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
- 2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
- 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
- 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
- 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
- 6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
- 7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
- 8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
- 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
- 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
- 11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
- 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
- 13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
- 14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
- 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
- 16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.
- 17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
- 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
- 19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
- 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
- 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
- 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
- 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
- 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
- 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
- 26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
- 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
- 28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
- 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
- 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
- 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
- 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
- 33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
- 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
- 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
- 36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.