Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
- 1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :
- 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
- 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
- 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
- 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :
- 6 Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
- 7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
- 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
- 9 ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
- 10 quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
- 11 sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
- 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
- 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
- 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
- 15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
- 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
- 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
- 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
- 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.