Caput VIEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
- 1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
- 2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.
- 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
- 4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
- 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
- 6 et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
- 7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
- 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
- 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
- 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
- 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
- 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
- 13 Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
- 14 dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
- 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
- 16 Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
- 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
- 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
- 19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
- 20 ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.