Caput IXEpistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
- 1Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
- 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
- 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
- 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
- 5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
- 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
- 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
- 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
- 9 quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
- 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
- 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
- 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
- 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
- 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
- 15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.
- 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
- 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
- 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
- 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
- 20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
- 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
- 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
- 23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
- 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
- 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
- 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
- 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
- 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.