Ad textum

Caput XLVIIIProphetia Isaiæ

  1. 1Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
  2. 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
  3. 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
  4. 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
  5. 5 Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
  6. 6 Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
  7. 7 Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
  8. 8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
  9. 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
  10. 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
  11. 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
  12. 12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
  13. 13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
  14. 14 Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
  15. 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
  16. 16 Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
  17. 17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
  18. 18 Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :
  19. 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
  20. 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
  21. 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
  22. 22 Non est pax impiis, dicit Dominus.