Caput IXLiber Judith
- 1Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
- 2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
- 3 et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
- 4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
- 5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
- 6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
- 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
- 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
- 9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
- 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
- 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
- 12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
- 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
- 14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
- 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
- 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
- 17 Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
- 18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
- 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.