Caput XEvangelium secundum Joannem
- 1Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
- 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
- 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
- 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
- 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
- 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
- 7 Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
- 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
- 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
- 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
- 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
- 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
- 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
- 14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
- 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
- 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
- 17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
- 18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
- 19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
- 20 Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
- 21 Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?
- 22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
- 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
- 24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
- 25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :
- 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
- 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
- 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
- 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
- 30 Ego et Pater unum sumus.
- 31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
- 32 Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
- 33 Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
- 34 Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
- 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
- 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
- 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
- 38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
- 39 Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
- 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
- 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
- 42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.