Caput XIVEvangelium secundum Joannem
- 1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
- 2 In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
- 3 Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
- 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
- 5 Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
- 6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
- 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
- 8 Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
- 9 Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
- 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
- 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
- 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
- 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
- 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
- 15 Si diligitis me, mandata mea servate :
- 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
- 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
- 18 Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
- 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
- 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
- 21 Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
- 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo ?
- 23 Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
- 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
- 25 Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
- 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
- 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
- 28 Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
- 29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
- 30 Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
- 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.