Caput IIEvangelium secundum Joannem
- 1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
- 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
- 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
- 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
- 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
- 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
- 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
- 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
- 9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,
- 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
- 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
- 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
- 13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
- 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
- 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
- 16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
- 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
- 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
- 19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
- 20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
- 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
- 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
- 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
- 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
- 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.