Caput XXEvangelium secundum Joannem
- 1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.
- 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
- 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
- 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
- 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
- 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
- 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
- 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
- 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
- 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
- 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
- 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
- 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.
- 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
- 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
- 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
- 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
- 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
- 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
- 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
- 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
- 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
- 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
- 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
- 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
- 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
- 27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
- 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
- 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
- 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
- 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.