Caput XIILiber Job
- 1Respondens autem Job, dixit :
- 2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
- 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
- 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
- 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
- 6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
- 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
- 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
- 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
- 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
- 11 Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
- 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
- 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
- 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
- 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
- 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
- 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
- 18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
- 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :
- 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
- 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
- 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
- 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
- 24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :
- 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.