Caput XIVLiber Job
- 1Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
- 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
- 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
- 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
- 5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
- 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
- 7 Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
- 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
- 9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
- 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?
- 11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
- 12 sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
- 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
- 14 Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
- 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
- 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.
- 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
- 18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
- 19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
- 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
- 21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
- 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.