Caput XVILiber Job
- 1Respondens autem Job, dixit :
- 2 Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
- 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
- 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
- 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;
- 6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
- 7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
- 8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
- 9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
- 10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
- 11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pnis meis.
- 12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
- 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
- 14 Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
- 15 Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
- 16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
- 17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
- 18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
- 19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
- 20 ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
- 21 Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :
- 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
- 23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.