Caput XXIILiber Job
- 1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
- 2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?
- 3 Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?
- 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
- 5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?
- 6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
- 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
- 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
- 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
- 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
- 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?
- 12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?
- 13 Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.
- 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
- 15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
- 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
- 17 Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
- 18 cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.
- 19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :
- 20 nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?
- 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
- 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
- 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
- 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
- 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
- 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
- 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
- 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
- 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
- 30 Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.