Caput XXVLiber Job
- 1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
- 2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
- 3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
- 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
- 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
- 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?