Caput IIILiber Job
- 1Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
- 2 et locutus est :
- 3 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
- 4 Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
- 5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
- 6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
- 7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
- 8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
- 9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
- 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
- 11 Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
- 12 Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
- 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
- 14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;
- 15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
- 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
- 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
- 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
- 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
- 20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
- 21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
- 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
- 23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
- 24 Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
- 25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
- 26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.