Caput XXXVILiber Job
- 1Addens quoque Eliu, hæc locutus est :
- 2 Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
- 3 Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
- 4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
- 5 Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
- 6 sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
- 7 Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
- 8 Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
- 9 indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
- 10 Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
- 11 Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
- 12 si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
- 13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
- 14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
- 15 Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
- 16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
- 17 Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
- 18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
- 19 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
- 20 Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
- 21 Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cpisti sequi post miseriam.
- 22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
- 23 Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
- 24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
- 25 Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
- 26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.
- 27 Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,
- 28 qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.
- 29 Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
- 30 et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
- 31 Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
- 32 In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.
- 33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.