Caput XXXVIIILiber Job
- 1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
- 2 Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
- 3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
- 4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.
- 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
- 6 Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
- 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
- 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
- 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
- 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
- 11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
- 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
- 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
- 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
- 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
- 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
- 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
- 18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
- 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
- 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
- 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
- 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
- 23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
- 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
- 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
- 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
- 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
- 28 Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
- 29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
- 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
- 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
- 32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
- 33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
- 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
- 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
- 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
- 37 Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?
- 38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
- 39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
- 40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
- 41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?