Caput VLiber Job
- 1Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
- 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
- 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
- 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
- 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
- 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
- 7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
- 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :
- 9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
- 10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;
- 11 qui ponit humiles in sublime, et mrentes erigit sospitate ;
- 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cperant ;
- 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
- 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
- 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
- 16 Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
- 17 Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
- 18 quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
- 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
- 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
- 21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
- 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
- 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
- 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
- 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
- 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
- 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.