Caput XXILiber Josue
- 1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :
- 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
- 3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
- 4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :
- 5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
- 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
- 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
- 8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
- 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
- 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
- 11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
- 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
- 13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
- 14 et Jether, et Esthemo,
- 15 et Holon, et Dabir,
- 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
- 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
- 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
- 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
- 20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.
- 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
- 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
- 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
- 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
- 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.
- 26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
- 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
- 28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
- 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
- 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
- 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
- 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
- 33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
- 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
- 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
- 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
- 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
- 38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
- 39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
- 40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
- 41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
- 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
- 43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.