Caput XXIVEvangelium secundum Lucam
- 1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :
- 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
- 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
- 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
- 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?
- 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
- 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
- 8 Et recordatæ sunt verborum ejus.
- 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
- 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
- 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
- 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
- 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
- 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
- 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
- 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
- 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
- 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?
- 19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
- 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
- 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
- 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
- 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
- 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
- 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !
- 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
- 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
- 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
- 29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
- 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
- 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
- 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
- 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
- 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
- 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
- 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
- 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
- 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
- 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
- 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
- 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
- 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
- 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
- 44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
- 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
- 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
- 47 et prædicari in nomine ejus pnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
- 48 Vos autem testes estis horum.
- 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
- 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
- 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
- 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
- 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.