Caput XVIIILiber Leviticus
- 1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
- 3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
- 4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
- 5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
- 6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
- 7 Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
- 8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
- 9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
- 10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
- 11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
- 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
- 13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
- 14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
- 15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
- 16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
- 17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
- 18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
- 19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fditatem ejus.
- 20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
- 21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
- 22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
- 23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
- 24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
- 25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
- 26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
- 27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
- 28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
- 29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
- 30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.