Caput XIEvangelium secundum Marcum
- 1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
- 2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
- 3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
- 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
- 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
- 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
- 7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
- 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
- 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
- 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
- 11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
- 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
- 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
- 14 Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
- 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
- 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
- 17 et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
- 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
- 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
- 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
- 21 Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
- 22 Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
- 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.
- 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
- 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
- 26 Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
- 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
- 28 et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
- 29 Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
- 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
- 31 At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare non credidistis ei ?
- 32 Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
- 33 Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.