Caput IIEvangelium secundum Marcum
- 1Et iterum intravit Capharnaum post dies,
- 2 et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
- 3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
- 4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
- 5 Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
- 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
- 7 Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
- 8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
- 9 Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
- 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
- 11 tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
- 12 Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
- 13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
- 14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
- 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
- 16 Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
- 17 Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
- 18 Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
- 19 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
- 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
- 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
- 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
- 23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cperunt progredi, et vellere spicas.
- 24 Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
- 25 Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
- 26 quomodo introibit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
- 27 Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
- 28 Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.