Caput XVEvangelium secundum Matthæum
- 1Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
- 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
- 3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
- 4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
- 5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
- 6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
- 7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
- 8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
- 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
- 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
- 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
- 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
- 13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
- 14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
- 15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
- 16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
- 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
- 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
- 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
- 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
- 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
- 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
- 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
- 24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
- 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
- 26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
- 27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
- 28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
- 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
- 30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
- 31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
- 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
- 33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
- 34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
- 35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
- 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
- 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
- 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
- 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.